monumenta.ch > Plinius > sectio 206

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 206
{LXXXI} At in Brileto et Tharne quaterni renes cervis, contra pinnatis squamosisque nulli. de cetero summis adhaerent lumbis. dexter omnibus elatior et minus pinguis sicciorque. utrique autem pinguitudo e medio exit praeterquam in vitulo marino. animalia in renibus pinguissima, oves quidem letaliter circum eos concreto pingui. aliquando in iis inveniuntur lapilli. - Renes habent omnia quadripedum quae animal generant, ova parientium testudo sola, quae et alia omnia viscera, sed ut homo bubulis similes velut e multis renis compositos.